monumenta.ch > Plinius > sectio 141

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 14, 140
{XXVIII} huc pertinent peregrinae exercitationes et volutatio in caeno ac pectorosa cervicis repandae ostentatio. per omnia haec praedicatur sitis quaeri. iam vero quae in bibendo certamina, quae vasa adulteriis caelata, tamquam per se parum doceat libidines temulentia! ita vina ex libidine hauriuntur, atque etiam praemio invitatur ebrietas et, si dis placet, emitur. alius, ut quantum biberit, tantum edit, pretium vinolentiae lege accipit, alius quantum alea quaesierit, tantum bibit.